- CELLIOTA
- CELLIOTAGraece Κελλιώτης, apud Phrantzem, l. 2. c. 1. Hic quoque mos tenet, ut Celliotae Imperatoris, ad sepulchrumeius, usque ad prima sacra funeralia sive iusta perseverent, intimum in Aula Imperatoris Constantinopolit. Cubicularium denotat. Hi claves aedium, in quibus Despotae sen Imperatorum filii habitabant, asservare solebant, ut, quoties vellent, illas ingredi, inspicere ac referre possent, an aliquid in patrem illi machinarentur: unde Speculatores Scamerae sunt dicti. Vide Macros Fratres in Hierolex.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.